- BOSCI
- BOSCIGraece Βόςκοι Eremitarum genus, in Palaestina, qui novum quoddam et plane diversum ab aliis vivendi genus excogitârunt. Viri nem pe et mulieres in solitudinem ardoribus effervescentem se abdunt, et solis illis membris, quae naturae serviunt necessitati, obtectis, reliquum corpus frigoribus immensis et fervidis aeris caloribus, nudum exponunt, aestu aeque atque algore contemptô; alimentis, quibus homines vesci solent, penitus spretis, terram depascentes, unde illis nomen. Euagrius l. 1. c. 21. apud Macros Fratres Hierolexic. in voce Laura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.